Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 7.25.1 Cic. Fam. 7.26.1 (English) >>Cic. Fam. 7.27.1

Scr. in Tusculano m. interc. post a. 708 (46). CICERO S. D. GALLO.

7.26.1

Cum decimum iam diem graviter ex intestinis laborarem neque iis qui mea opera uti volebant me probarem non valere, quia febrim non haberem, fligi in Tusculanum, cum quidem biduum ita ieiunus fuissem ut ne aquam quidem gustarem. itaque confectus languore et fame magis tuum officium desideravi quam a te requiri putavi meum. ego autem quom omnis morbos reformido tum in quo Epicurum tuum Stoici male accipiunt, quia dicat 'στραγγουρικὰ καὶ δυσεντερικὰ πάθη' sibi molesta esse; quorum alterum morbum edacitatis esse putant, alterum etiam turpioris intemperantiae. sane δυσεντερίαν pertimueram; sed visa est mihi vel loci mutatio vel animi etiam relaxatio vel ipsa

7.26.2 fortasse iam senescentis morbi remissio profuisse. ac tamen ne mirere unde hoc acciderit quo modove commiserim, lex sumptuaria quae videtur λιτότητα attulisse ea mihi fraudi fuit. nam dum volunt isti lauti terra nata, quae lege excepta sunt, in honorem adducere, fungos, helvellas, herbas omnis ita condiunt ut nihil possit esse suavius. in eas cum incidissem in cena augurali apud Lentulum, tanta me διάρροια adripuit ut hodie primum videatur coepisse consistere. ita ego, qui me ostreis et murenis facile abstinebam, a beta et a malva deceptus sum. posthac igitur erimus cautiores.

tu tamen cum audisses ab Anicio (vidit enim me nauseantem), non modo mittendi causam iustam habuisti sed etiam visendi. ego hic cogito commorari quoad me reficiam, nam et viris et corpus amisi; sed si morbum depulero, facile, ut spero, illa revocabo.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 7.25.1 Cic. Fam. 7.26.1 (English) >>Cic. Fam. 7.27.1

Powered by PhiloLogic